Home Prior Books Index
←Prev   2 Corinthians 5 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

5:1  scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis
5:2  nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes
5:3  si tamen vestiti non nudi inveniamur
5:4  nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita
5:5  qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus
5:6  audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
5:7  per fidem enim ambulamus et non per speciem
5:8  audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum
5:9  et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi
5:10  omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum
5:11  scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse
5:12  non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde
5:13  sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis
5:14  caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt
5:15  et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit
5:16  itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus
5:17  si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova
5:18  omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis
5:19  quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis
5:20  pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo
5:21  eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso